[66] EPISTOLA LXVI.

Optimo atque doctiss. viro

D. IOANNI a LASCO, &c.

Domino & amico suo inprimis colendo.

S.

Ad literas tuas Francfordiae mihi a Petro Antonio datas, opt. atque doctiss. D. Ioan. a Lasco, respondissem statim nisi & negotiis fuissem abreptus, & serius illae mihi essent redditae, sub finem demum nundinarum, ut nullum amplius fore, qui inde eas ad te perferre vellet putarem. Quod vero de Danica vestra historia scribis, nihil ego aliud quam ejus praefationem accepi a praedicto. Pet. Antonio. librum vero ipsum Genevae apud Crispinum haerere dicebat. Quod si inde vel ad me, vel ad D. Amerbachium Jure-consul. civem nostrum (id quod Petro Ant. etiam consultius videbatur) mittantur, idque in tempore, ut absolvi adhuc ad proximum autumnum possit, in me quidem non erit mora, quin statim vobis uti gratificer sedulo curaturus sim . Libenter etiam in mittendis ad vos aliquot exemplaribus a me excusis, meam erga vos benevolentiam atque observantiam declarebo. Bene vale opt. atque doctiss. vir, proque meis laboribus DEUM ora, Basileae, VI. Aprilis. MDLIX. Utenhovio plurimam meo nomine salutem dicas quaeso.

IOAN. OPORINUS, T.

ex animo.